Episodebeskrivelse
Salvātōriānī in Hāītiā
Nayib Bukēlē, praeses Salvātōriānōrum, centūriam ēlectōrum mīlitum in Hāītiam mīsit, quī quattuor aliōs mīlitēs ā latrōnibus Hāītiānīs captōs aut redūcerent aut ulcīscerentur. Lātrōnēs enim grassantur per Hāītiam, cūius rēs pūblica abhinc duōs annōs omnīnō corruit. Itaque Coetus Omnium Gentium cōpiās ad lātrōnēs coercendōs immīsit, quibus inceptīs Salvātōriānī auxilium technicum praestābant. Cōpiae autem Omnium Gentium nōndum potuērunt captōs Salvātōriānōs invenīre, quārē Bukēlē alteram centūriam mīsit, alteram iam mittit.
Commercium cum Russīs gerendum
Praeses…
Nettsted: nuntiilatini.com

